monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 7, 14
Erat autem, etiam ubi pietas non exigeret, scordalus. Hybreae, disertissimi viri, filio male apud se causam agenti ait: 'EMEIS OUN PATERON;' et cum in quadam postulatione Hybreas patris sui totum locum ad litteram omnibus agnoscentibus diceret, 'age' inquit 'non putas me didicisse patris mei: quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?' GARGONIUS, (fatuorum) amabilissimus, in hac suasoria dixit duas res, quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat: unam in principio; nam cum coepisset scholasticorum frequentissimo iam more, ut quam primum tantum tumeant quantum potest, a iure iurando et dixisset multa, (ait): ita aut totus vivat Cicero aut totus moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo. alteram rem dixit, cum exempla referret eorum, qui fortiter perierant: 'Iuba et Petreius mutuis vulneribus concucurrerunt et mortes faeneraverunt.'